- VISITATIOB
- VISITATIOBMariae Virginis, Festum est Ecclesiae Romanae ab Urbano IV. institutum, ad diem 2. Iul. celebrandum, A. C. 1389. ex voto propter persecutionem schismatum, verbis Marcri in Hierolex. Nempe Schismate tunc laborabat Ecclesia Romana, adquod componendum, auxilium B. Virginis imploratum, huicque facilius obtinendo festum illud ab Urbano dedicatum est, confirmatumque a successore eius Bonifacio IX. qui amplissimis illud indulgentiis ditârunt, ut habetur in Bulla utraque, quo observationem eius promptiorem redderent. Nec tamen in omnibus Ecclesiis illud tunc fuisse receptum videtur, usque ad Concilium Basiliense, in cuius sessione 43. A. C. 1441. universalis eius observatio sancita est. Recolitur eô memoria visitationis Elisabethae a B. Maria facta, apud quam trimestre totum eam tran segisse, ex Euangelio discimus etc. Vide Rivetum, Apolog. pro Sanctiss. Virgine, l. 2. c. 13. In Syriaco Rituali Festum antiquius reperiri, ac in illa gente, mense Decembri, paulo ante nativitatem Domini, celebrari, eôipsô die, quô in honrorem eiusdem Deiparae Graeci in Templo, quod in Blachernis dictum, festum agant, habes apud praefatum Macrum, d. l. Aliter Visitationis vox sumitur, in Orig. Murensis Monast. p. 39. Villicus autem debet dare ---- piscem magnum pretiô 5. solidorum, ante Natale Domini, quod vocatur Visitatio. Pro pensitationis videl. specie, sic dictâ, quod vassalli Dominos suos identidem visitare tenebantur cum xeniis aut muneribus; quod postmodum in praestationem abiit necessariam, et in Gallia Salutatici nomine innotuit. Car. du Fresne, Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.